Liber Quartus Regum*

Caput 23: 30

et portaverunt eum servi sui mortuum de Mageddo et pertulerunt in Hierusalem et sepelierunt eum in sepulchro suo tulitque populus terrae Ioahaz filium Iosiae et unxerunt eum et constituerunt eum regem pro patre suo
(* Traductions européennes)

Glose

Joachaz filium Josiae.ID.Alio nomine Sellum dicitur, sed quia perversissimus fuit, parvo tempore regnavit, nam Nechao vinxit eum, eo quod populus contra suam voluntatem constituisset eum regem, et duxit illum in Aegyptum.ID.Joachaz retentus significat malos doctores, quos populus terrae, scilicet terrenae cupuditati dediti, consentientes vitiis suis praelatos eligunt, quos Pharao in Rebla vinxit, cum diabolus per multitudinem adulatorum enervans decipit corda praelatorum, sicque in spiritualis Aegypti vinctos catenis peccatorum tenebrosam mergit abyssum.